Gaius Iulius Severus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Iulius Severus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus secundo saeculo erat. Maiores eius reges Galatiae fuerunt, pater Gaius Iulius Severus in senatum adlectus est. Familia ditissima fuit. Ipse erat tribunus Legionis IV Scyticae, tum quaestor, tribunus plebis et anno 145 praetor urbanus. Tum annis 147 ad usque 150 legatus Legionis XXX Ulpiae Victricis, annis 151 - 154 curator Viae Appiae erat. Anno 155 consul ordinarius creatus postea (annis 155-162) legatus Augusti pro praetore Syriae et Palaestinae provinciae. Praeterea XVvir sacris faciundis erat[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 42


Antecessores:
Lucius Aelius Aurelius Commodus et Titus Sextius Lateranus
Consul
155
cum
Marco Iunio Rufino Sabiniano
Successores:
Marcus Ceionius Silvanus et Gaius Serius Augurinus