Gaius Furius Sabinius Aquila Timesitheus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
CIL XIII 1807: cursus honorum C. Furii Timesithei (Museum Galloromanum Fori Veteris Lugduni)

Gaius Furius Sabinius Aquila Timesitheus (anno ignoto anno, mortuus anno 243) eques Romanus erat et consiliarius Gordiani III imperatoris iuvenis. Annis 218 ad usque 222 Elagabalo imperatore regnante legatus Augusti pro praetore Arabiae erat, tum in Germania administrator erat. Anno 232 pecuniam ad bellum Alexandri Severi imperatoris contra Persos sumptam coegit. Maximino Thrace imperatore regnante vectigalia maxima exegit. Anno 241 denique a Gordiano praefectus praetorio factus ei omnibus rebus suasit. Filiam suam Furiam Sabiniam Tranquillinam imperatori uxorem dedit. Anno 243 cum imperatore ad bellum Persicum profectus est. Sapore I proelio apud Resainam victo tamen Timesitheus paulo post mortuus est. Gordianus Marcum Iulium Philippum, postea imperatorem, successorem fecit.