Gaius Eggius Ambibulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Eggius Ambibulus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio saeculi secundi erat. Patria eius Aeclanum erat[1]. A Traiano imperatore inter patricios adlectus est[2]. Fuit flamen Claudialis, quaestor et tum praetor candidatus principis. Tum proconsul Macedoniam administravit[3]. Anno 126 consulatum ordinarium gessit[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Birley, Hadrian, Londonii 1998, p. 191
  2. Julian Bennett, Trajan, Optimus Princeps, Indianapolis 1997, p. 108
  3. Jörg Rüpke, Fasti sacerdotum, Stuttgardiae 2005, p. 954
  4. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 890


Antecessores:
Marcus Lollius Paullinus Decimus Valerius Asiaticus Saturninus II et Lucius Epidius Titius Aquilinus
Consul
126
cum
Marco Annio Vero III
Successores:
Titus Atilius Rufus Titianus et Marcus Gavius Squilla Gallicanus