Gaius Cornelius Gallicanus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Cornelius Gallicanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Gallicanus anno 79/80 proconsul Baeticae provinciae fuit, tum anno 83 legatus Augusti pro praetore Galliae Lugdunensis factus est. Anno 84 consul suffectus fasces tenuit. A Traiano imperatore anno 98 curator rei alimentariae regionis VIII Italiae factus est, quo officio ad usque annum 102 functus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 3, c. 192