Gaius Caninius Rebilus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Caninius Rebilus (natus ignoto anno, mortuus anno 57) senator Romanus fuit. Ultimis mensibus anni 37 consulatum suffectum gessit. Tacitus[1] eum propter peritiam legum et pecuniae magnitudinem inter primores civitatis numerat, sed etiam dicit eum ob libidines muliebriter infamem fuisse[2]. Anno 57 venis apertis mortem voluntariam petivit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Annales XIII 30
  2. loco citato