Gaius Calvisius Sabinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Calvisius Sabinus (natus mortuusque ignotis annis) senator Romanus temporibus Augusti imperatoris fuit. Pater eius Gaius Calvisius Sabinus anno 39 a.C.n. consul suffectus fuit. Ipse anno 4 a.C.n. consul ordinarius creatus est. Filius Gaius Calvisius Sabinus anno 26 consulatum ordinarium gessit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 952


Antecessores:
Augustus XII et Lucius Cornelius Sulla
Consul
4 a.C.n.
cum
Lucio Passieno Rufo
Successores:
Lucius Cornelius Lentulus et Marcus Valerius Messalla Messallinus