Gaius Calpurnius Aviola

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Calpurnius Aviola (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 24 consul suffectus creatus est et anno 37/38 proconsul Asiam administravit. Plerique putant eum ab Acilio quodam adaptatum et hunc Acilium Aviolam esse, qui anno 21 legatus Augusti pro praetore Galliae Lugdunensis contra motum Gallorum Iulio Sacroviro et Iulio Floro ducibus pugnavit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 945