Gaius Calpetanus Rantius Sedatus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Calpetanus Rantius Sedatus Metronius (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum (p.C.n.) fuit. A Gaio Statio Rufo adoptatus est. Anno 45 curator tabulariorum publicorum factus est, tum anno 47 consul suffectus erat, postea legatus Augusti pro praetore Dalmatiam administrabat[1]. Filius eius Gaius Calpetanus Rantius Quirinalis Valerius Festus consul suffectus anni 71 erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12, c. 940