Gaius Aquilius Proculus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Gaius Aquilius Proculus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit Iuliam Proculinam.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 90 consul suffectus creatus est. Anno 103/104 proconsul Asiam provinciam administravit[1]. Praeterea XVvir sacris faciundis fuit. Cum uxore Puteolis sepultus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 938
  2. CIL X, 1699