Gaius Appuleius Diocles

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Appuleius Diocles (natus 104 in Lusitania; mortuus 146 aut 147) fuit notissimus auriga secundo post Christo saeculo Romae florens. Qui cum anno 122 aetate 18 annorum albae factionis pars factus esset iam anno 128 ad prasinam partem se convertit. Denuo 131 ad rubram factionem tetendit ac haec parti fidem servabat donec provecto iam aetate ludis ad otio fruendum se recepit. Nostrae imprimis memoriae traditus est quod his annis non minus quam 4257 cursibus fortunam temptavit. Ei cum quadrigis moderari solens saepe primus locus concederetur ex his 1462 victorias cepit. Exinde plus quam 36 sestertios praemia partos esse fertur quae divitiae frumenti sumptum totius urbis Romae annualem adaequaverunt.


Eius cum monumentum integre nobis servatum est eodem die eum bis auriga vicisse exque his totidem 60.000 sestertios accepisse scimus.

Fontes[recensere | fontem recensere]