Fredericus Torberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Sepulcrum in Coemeterio centrali Vindobonensi

Fredericus / Friedrich TORBERG (nomen commenticium, recte: Friedrich Kantor; natus die 16 Septembris 1908 Vindobonae, mortuus ibidem die 10 Novembris 1979) iam vir 22 annorum profecit in litteris mythistoria praetitulata Der Schüler Gerber hat absolviert.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tempore inter ambo Mundana bella inter Pragam et Vindobonam interversabatur. Semetipsum Austriacum Bohemicum appellare solebat. Habitus artificibus in cafeis laborantibus typicus talenta multiplicia in Frederico Torberg effecit itaque factus est scriptor, criticus, polemicus, imitator, lyricus, immo editor.

Anno 1933 nazistae publicationem operum eius in Germania interdixerunt, quo sensim turbatus est. Anno 1938 emigravit Turicum, tunc Lutetiam. Denique profugus trans Hispaniam et Lusitaniam in urbes Novi Eboraci et Angelopolis pervenit.

Anno 1951 revenit in Austriam. Usque ad aetatem anni 1953 actis diurnis "Kurier" et stationi radiophonicae Americanae "Rot-Weiß-Rot" operatus est. Anno 1954 fundavit periodicum mensuale FORVM, quod ipse epitheto instrumenti politici culturalis ornavit. Cuius scopum contra communismum directum Fredericus Torberg multos annos fovebat laboreque iuvabat. Principio annorum 1970 nova opera captantia vendere contigit, libri praetitulati Süßkind von Trimberg et Die Tante Jolesch. In septimanis vitae novissimis praemium maxime honorarium "Großer Österreichischer Staatspreis" accepit.

Torberg opera multa Ephraim Kishon in linguam Theodiscam convertit. Cum Ioanne Weigel annis 1960 exclusioni operum Bertoldi Brecht in Austria studebat.

Fons[recensere | fontem recensere]

Biographia minima apud Bibliothecam Nationalem Austriacam