Franciscus Aloise

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Franciscus Aloise (Italiane Francesco Aloise), natus Longobardi anno 1922, sacerdos et poeta Latinus est. Anno 1936 ecclesiasticae vitae initiatus litteris et philosophiae studebat. Anno 1947 sacerdotio auctus atque animarum curio nominatus Sabatium missus est. Anno 1951 doctor Latinarum Graecarumque litterarum in Pontificio Seminario Beneventano est renuntiatus. Rector Nicotriensis ac Tropiensis Seminarii erat[1]. Socius erat Philologorum Academiae et Consentinae. Epigrammata Graeca et Latina aliaque carmina edidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Franciscus Aloise apud Vicifontem.


Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.