Formula:PaginaMensis/Augusti 2012
Appearance
Olympia sunt internationales ludi aestivi et hiemales, in quibus multa milia athletorum variorum certaminum generibus contendunt. Olympia hodierna alternis annis fiunt, cum aestiva et hiberna Olympia in vicem altera alteris succedunt. Itaque aestiva et hiemalia Olympia quarto quoque anno utraque fiunt. Olympia antiqua Olympiae in Graecia saeculo VIII a.C.n. orsa usque ad saeculum V p.C.n. continuata sunt. Anno 1894 Petrus de Coubertin Baro Consilium Olympicum Internationale (COI) condidit. COI mox consociatio moderatrix Motus Olympici facta est, cuius conformatio actionesque Charta Olympica definiuntur …