Formula:Iubilaeum Vicipaedianorum

E Vicipaedia

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en]