Flohburg

E Vicipaedia
Visus ex via Franciscanorum.
Visus posticus (2014).

Flohburg (ad litteras Burgus pulicum) est opus craticium Gothicum, medio in Nordhusio (in Germania, Barfüßerstraße 6) exstructum. Frontem eius pretiosam et tegumentum acclive multi admirantur. Ibi mense Iunio 2012, museum ad nova exempla compositum portas patefecit, cui nomen Flohburg. Das Nordhausen-Museum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Flohburg anno 1336 familiae Bart fuit, quae itinerans casam deversorio utebatur. Domus hodierna autem secundum dendrochronologicas indagationes erecta est saeculo decimo quinto exeunte. Cella ista subterranea saeculi XI sive XII unica habetur inter Hassiae, Saxoniae Inferioris et Thuringiae aedificia. Cuius conclave pulcherrimum habet lacunaria trabibus magnis exornata. Res ista anni 1506 servanda atque salvanda est, ut patet.

Usque saeculum XIX mutationes multae factae sunt. Inerant e.g. laniones, pistores, cauponarii, fabri aerarii. Etiam theatrum ibi sartum et tectum servabatur, usque annum 1989. Ex anno 1963 bibliotheca municipalis libros suos ad Flohburg exposuerat, ut ala quaedam in oriente adderetur. Quae pars inde ab anno 2002 collectionibus exhibendis patuit.

Anno 2011 architecti rem totam renovaverunt atque restituerunt; etiam additamenta varia, quae tempore Rei publicae democraticae Germanicae advenerant, remota sunt. Mense Iunio 2012 natum est museum elegans atque novum. Insuper hic deposita est bibliotheca pristini monasterii ordinis Servorum Mariae, quod in vico Himmelgarten inveniebatur.

Nomen proprium burgi pulicum etymologias diversas genuit. Sunt qui dicant condiciones non salubres id nomen in vulgo effecisse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cornelia Klose; Jürgen Rennebach: Die Flohburg. Das künftige Nordhausen-Museum, apud: "Thüringer Museumshefte". 19/2010/1, p. 54-58 (Gerapoli)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Flohburg spectant.