Flavius Theodorus Philoxenus Sotericus Philoxenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Flavius Theodorus Philoxenus Sotericus Philoxenus

Flavius Theodorus Philoxenus Sotericus Philoxenus (natus saeculo 5, mortuus post annum 525) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Philoxenus inter annos 491 et 518 magister militum per Thracias fuit et anno 525 consulatum gessit una cum Flavio Anicio Probo Iuniore. Preterea Iustinus I imperator eum comitem domesticum nominavit.

Diptycha consularia quattuor adhuc exstant, partiter Latine partiter Graece scripta. Inscriptio diptychi, quod in Bibliothèque Nationale de France- Département des Monnaies, Médailles et Antiques - Chab. 3266 servatur, haec legitur:

FL THEODORVS FILOXENVS SOTERICVS FILOXENVS VIR ILLVST
COM DOMESTICVS EX MAGISTRO M PER THRACIA ET CONSVL ORDINAR

Bibliographia et fontes[recensere | fontem recensere]

  • CIL 13, 10032 CIL 5, 8120
  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Fl. Theodorus Philoxenus Sotericus Philoxenus 8", The Prosopography of the Later Roman Empire, volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0-521-20159-4, p. 879.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iustinus Augustus II et Flavius Venantius Opilio
Consul
525
cum
Flavio Anicio Probo Iuniore
Successores:
Flavius Anicius Olybrius Iunior (sine collega)