Flavius Dagalaifus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Dagalaifus (natus saeculo 5, mortuus post annum 475) vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Flavius Areobindus (consul 434) pater eius fuit; Dagalaifus uxorem duxit Godisteam, filiam consulis anni 447 Flavii Ardaburii Iunioris. eorum filius Flavius Areobindus Dagalaifus Areobindus, consul anni 506 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 461 Dagalaifus una cum Flavio Severino consul fuit. Anno 475, inter regnum Basilisci Daniel Stylites eum visitavit, Dagalaifus tum Patricius erat.


Antecessores:
Flavius Magnus et Flavius Apollonius
Consul
461
cum
Flavio Severino
Successores:
Imp. Caesar Libius Severus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus II