Firdusius

E Vicipaedia
(Redirectum de Firdausi)
Wikidata Firdusius
Res apud Vicidata repertae:
Firdusius: imago
Firdusius: imago
Nativitas: 940; Susia
Obitus: 1020; Susia
Patria: Samanid Empire, Ghaznavid Empire
Nomen nativum: حَکیم اَبوالقاسِم فِردُوسی طوسی

Memoria

Sepultura: Susia

Firdusius,[1] vulgo Firdausī (pleno nomine Abū al-Qāsim Manṣūr ibn Ḥasan al-Ṭūṣī; natus circa annum 940; mortuus 1020) fuit poeta Persicus, auctor carminis epici cuius titulus est Šāhnāmah, scilicet 'Liber regum'.

Firdusius, filius hortarii cuiusdam, natus est in pago urbiculae Susiorum (Ṭūs) haud longe a Mašhad iacentis in regione Chorasania. Ipse e patris negotio cognomen habuit firdausī "qui in paradiso, i.e. horto, laborat". Munus vatis sive poëtae petens, anno circiter 977 Alexandriam Gasnensem petivit ad aulam principis Maḥmūd-i Ghaznavī, qui eum continuare iussit carmen historicum de imperatoribus et regibus Persarum, nuper a Daqīqī inceptum et 2000 versuum comprehendens. Princeps dicitur mercedem promisisse ob mille versus mille aureum, sed anno 1011, carmine iam ad numerum 120 000 versuum extenso, conventum renegavisse; poëtam igitur, mercedem argenteum pro aureum despuentem, iratum ab aula exivisse. Mortuus est anno Hegirae 411 (1020 p.C.n.) annum fere octogesimum agens.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Imo Firdusius Parsismo addictus fuisse traditur" (p. xxxv apud Google Books).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexander Rogers, interpr., The Sháh-Námah of Fardúsí. Londinii: Chapman & Hall, 1907 (Anglice) Textus apud Internet Archive
  • E. G. Browne, Literary History of Persia. 1998 reimpressum. ISBN 0-7007-0406-X
  • Jan Rypka, History of Iranian Literature. Dordrecht: Reidel, 1968. ISBN 90-277-0143-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]