Figurella

E Vicipaedia

Figurellae sunt parva ludicra humana forma ficta, a LEGO producta ut pueri cum iis delectentur. Figurellae sic finguntur ut habitu ornamentisque civibus, militibus, piratis, astronautis aliisque compluribus similes sint.

Historia[recensere | fontem recensere]

Figurellae anno 1975 creatae sunt, sed similes figurellis hodiernis non erant. Anno 1975 figurellae bracchia et crura quae non moveri potebant habebant. Primae figurellae vultus non habebant.

Anno 1978 figurellae quas hodie scimus creatae sunt. Septem figurellae tribus thematibus (Castellum et Spatium cosmicum et Oppidum) creatae sunt. Simplices vultus in quibus solum erant duo oculi et os subridens habebant.

Anno 1989 novi vultus piratarum creati sunt.

Anno 2003 Lego Group crura figurellis cum elateribus creavit ut figurellae ludos iacere possent.

Nexus interni

Nexus picturarum[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!