Fiddler on the Roof

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Statua Fiddler on the Roof in Netanya.

Citharista in tecto (anglice "Fiddler on the Roof"), comoedia verbis a Iosepho Stein scriptis, canticis a Ierry Bock confectis, in scaenam Novi Eboraci anno 1964 prodita est. Argumentum e fabellis auctore Sholem Aleykhem nomine Tobias lactearius (iudaeo-germanice Tevye der milkhiger) editis adducitur..[1].[2]


Argumentum[recensere | fontem recensere]

Tevye (Tobias) Iudaeus, Sarmatiae incola, quinque filias genuit quibus mores maiorum tradere conatur. Novi motus temporibus turbatis obstant.

Dramatis Personae[recensere | fontem recensere]

  • Tevye, lactearius, pius paterfamilias, aegre filias indociles sustinet.
  • Golda, uxor eius, indignans.
  • Tzeitel, filia maxima, annorum circa XIX, pauperi Motel nubet.
  • Hodel, annorum circa XVII, Perchik amatum in Siberiam sequitur.
  • Chava, annorum circa XV, Fyedkam amat.
  • Shprintza, annorum circa XII.
  • Bielka, annorum circa IX.
  • Motel Kamzoil, sartor inops, Tzeitel uxorem ducit.
  • Perchik, rerum novarum fautor (Bolshevik), Hodel sectat.
  • Fyedka, Russus fidei Christianae. Miseret Iudaeorum.
  • Lazar Wolf, carnifex, viduus locuples. Concupiscit Hodel.
  • Yenta, anus, nuptias Hodel cum Lazaro fovet.
  • Fruma-Sarah, uxor Lazari defuncta.
  • Avia Tzeitel, Goldae progenetrix defuncta.
  • Mordcha, caupo.
  • Rabbinus, sapiens vici.
  • Ballivus, Russus fidei Christianae, praefectus vigilum

Fons[recensere | fontem recensere]

  1. TIME magazine reported in its May 26, 2008, issue, p. 51, that this musical ranked as the seventh most frequently produced musical by U.S. high schools in 2007.
  2. Joselit, Jenna Weissman. "Fiddler on the Roof Distorted Sholem Aleichem", The New Republic, June 7, 2014, accessed November 3, 2014