Fabius Valens
Fabius Valens (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 69) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. "Natus erat Valens Anagniae equestri familia[1]". Anno 68 legatus Legionis I Minerviae legatum Germaniae Superioris, Lucio Verginio Rufo contra Gaium Iulium Vindicem pugnanti adfuit. Legionem suam in verba Galbae iurare iussit. Tum legatum Germaniae Inferioris, Fonteium Capitonem, sustulit[2]. 2 Ianuarii anni 69 Vitellio novo legato Germaniae Inferioris persuasit, ut purpuram sumeret[3]. Vitellius Valentem cum Aulo Caecina Alieno ducem militem in Galbam et Othonem fecit[4], quem apud Bedriacum vicit[5]. Vitellius ei consulatu suffecto anno 69 honoravit[6]. Deinde contra Flavii Vespasiani partes pugnare debuit, sed in Galliam Narbonensem navigans a Flavianis captus et Urbini necatus est[7].
Taciti iudicium
[recensere | fontem recensere]Tacitus de Fabio Valente iudicavit: "procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere. ludicro Iuvenalium sub Nerone velut ex necessitate, mox sponte mimos actitavit, scite magis quam probe. legatus legionis et fovit Verginium et infamavit; Fonteium Capitonem corruptum, seu quia corrumpere nequiverat, interfecit: Galbae proditor, Vitellio fidus et aliorum perfidia inlustratus.[8]"