Exoporia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Insecta 
Superordo : Amphiesmenoptera 
Ordo : Lepidoptera 
Subordo : Glossata 
Infraordo : Exoporia 
   

Exoporia sunt grex papilionum primitivorum? qui superfamilias Mnesarchaeoidea et Hepialoidea comprehendit (Kristensen 1999; Nielsen et al. 2000). Exoporia cladum naturalem componunt, gregem sororium infraordinis Heteroneurorum.

Exoporiis est unicum feminarum systema reproductionis, cui est externus abdominis canalis inter ostium bursae et oviporum, quo spermata ad ova transferuntur, loco communis cloacae, ut in aliis lepidopteris non-Ditrysiis, vel cum cloacis separatis a ducto seminale intus coniunctis, ut in Ditrysiis (Nielsen et al., 2000). Pro aliis Exoporiorum proprietatibus, vide Kristensen 1999:57.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kristensen, N. P. 1998, 1999. "The non-Glossatan Moths." In Lepidoptera, Moths and Butterflies, vol. 1, Evolution, Systematics, and Biogeography, ed. N. P. Kristensen, 41-62. Handbook of Zoology, vol. 4, pars. 35. Berolini et Novi Eboraci: Walter de Gruyter.
  • Nielsen, E. S., G, S, Robinson, et D. L. Wagner. 2000. "Ghost-moths of the world: a global inventory and bibliography of the Exoporia (Mnesarchaeoidea and Hepialoidea) (Lepidoptera)," Journal of Natural History, 34(6): 823-878.Abstractum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!