Euthyphron

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Euthyphron (Εὐθύφρων) est prior Platonis dialogus, post 399 a.C.n. scriptus.

In disputatione Socratis cum Euthyphrone, quaestio pietatis (τὸ ὅσιον) tractatur. Ea disputatio vere anni 399 accidit; Socrates enim iam damnatus est.

Euthyphron narrat se suum patrem accusaturum esse de homicidio ex male tractatione cum laboratoribus suis, et contra opinionem hominum vel morem, actionem suam iustam esse, exemplo Iovis Cronum condamnantis, ac pietatem amorem erga deos esse affirmat. Ex hac re controversia disputanda oritur: utrum aliquid recte factum esse iudicandum sit, quia congruat cum voluntate dei omnes leges ac mores ponentis, an quia honestum ac rectum ipsum per se rectum sit ob eamque rem divinae voluntati congruat et appetendum sit. Haec controversia - nostris diebus a philosophis et theologis "dilemma Eutyphronis" appellata - in dialogo non solvitur, sed in aporia finitur.

Ηοc in dialogo coepit Plato verbο ἰδέα uti, at non eodem modo atque in dialogis posteris.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Euthyphron. Platonis Dialogi Graece et Latine, ex recensione Immanuelis Bekkeri, partis primae volumen prius (Berolini impensis Ge. Reimeri, Oxoniae apud I. Parker, 1816).
stipula Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!