Epirus (regio Graeciae)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Epirus (discretiva)

Wikidata-logo.svg Epirus (regio Graeciae)
Res apud Vicidata repertae:
Epirus (regio Graeciae): vexillum
Index regionum Graeciae hodiernae
Civitas: Graecia
Locus: 39°30′0″N 20°50′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Graecia

Forma

Area: 9 203.22 chiliometrum quadratum
Caput: Ioannina
Subdivisiones: Prebeza, Ioannina, Arta, Thesprotia

Gestio

Praefectus: Alexandros Kachrimanis

Vita

Incolae: 334 337
Zona horaria: UTC+1

Tabula aut despectus

Epirus (regio Graeciae): situs

Epirus (Graece: Ήπειρος) est regio in Graecia boreo-occidentali. Partem meridianam regionis antiquae Epiri, cuius pars septentrionalis hodie ad Albaniam pertinet, amplectitur. Caput est Ioannina. Regioni hodiernae areae 9 200 km² sunt circiter 350 000 incolarum. Universitas est in Epiro, nomine Universitate Ioanninorum. Incolae vocantur Epirotae.

Unitates regionales[recensere | fontem recensere]


Epirus in quattuor "Unitates regionales" (Περιφερειακή Ενότητα) divisus est, quae - quamvis vi politica carentes - territorium pristinorum nomorum obtinent et certum numerum legatorum in consilium regionale demittunt:

Unitas regionalis Incolae[1] Sedes in consilio regionali Demi
Arta 78 134 11 Arta, Georgius Caraiscacis, Cendrica Tzumerca, Nicolaus Scuphas
Ioannina 170 239 24 Dodona, Ioannina, Conitsa, Metsobo, Pogoni, Borea Tzumerca, Zagori, Zitsa
Prebeza 59 356 9 Parga, Prebeza, Zeros
Thesprotia 46 091 7 Philiates, Hegumenitsa, Suli

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]