Latinitas bona

Emsbüren

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insigne Tabula geographica
Insigne
Emsbüren
Situs
Nomen Latinum: '
Nomen Germanicum: Emsbüren
Nomina Latina alia:
 
 
Situs Emsbüren communis in Circulo Terrae Emesensis
Emsbüren in EL.svg
 
 
Indicia fundamentalia
Terra foederalis: Saxonia Inferior
Provincia:
Circulus rusticanus: Circulus Terrae Emesensis
Coordinata geographica: 52° 23′ 33″ Sept., 07° 17′ 19″ Ort.
Altitudo: 43 supra mare
Area: 139,31 km²
Numerus incolarum: 9903 (31 Decembris 2014)
Coniunctio communium cum: Losser (Nederlandia)
Spissitudo incolarum: 71 per chiliometrum quadratum
Numerus cursualis: 48488
Praefixum telephonicum: 05903
Nota autocineti: EL
Nota magistratus communalis: 03 4 54 010
UN/LOCODE:
NUTS-Regio:
Inscriptio cursualis magistratus: Markt 18
48488 Emsbüren
Pagina interretialis: www.emsbueren.de
Res politicae
Magister civium : Bernhardus Overberg (nullius factionis)
Ecclesia Sancti Andreae in Emsbüren

Emsbüren est commune in Saxonia Inferiore atque ad flumen Amisiam situm atque pars Circuli Terrae Emesensis. Ad Emsbüren etiam vici Ahlde, Berge, Elbergen, Gleesen, Leschede, Listrup atque Mehringen pertinent.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 804 ecclesia Sancti Andreae in Emsbüren primo in actis descripta est. Diu ad Dioecesem Monasteriensem pertinuit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus Lingae conditus est, cuius caput Linga erat et ad quem Emsbüren ad annum 1977 pertinuit. Ab anno 1946 Circulus Linga pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1965 Emsbüren cum communibus Berge et Mehringen se ad commune generale Emsbüren coniunxit. Anno 1967 etiam vici Ahlde, Bernte, Elbergen, Gleesen et Leschede accesserunt. Anno 1974 Listrup accessit et commune generale in commune unicum Emsbüren coniunctum est. Anno 1977 Circulus Terrae Emesensis conditus est, ad quem Emsbüren ad hunc diem pertinet[1]. Magister civium Emsbüren ab anno 2006 Bernhardus Overberg est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Emsbüren spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]