Jump to content

Ego sum principium mundi

E Vicipaedia
littera M ...

Ego sum principium mundi incipit aenigma iocosum Latinum incertae originis.

Ego sum initium (vel principium) mundi
et finis saeculorum
omnia cum me
et nihil sine me (haec duo versus saepe omittuntur)
triplex sum (vel trinus sum, trinus et unus sum)
sed non Deus (vel attamen non Deus, et tamen non Deus sum)
quis sum?

Responsum rectum est m littera, quae prima in vocabulo mundi et postrema in vocabulo saeculorum est, in vocabulo omnia adest et in nihil abest. Tribus lineis coniunctis composita est.