Coordinata: 59°56′24″N 30°19′42″E / 59.94°N 30.32833°E / 59.94; 30.32833

Ecclesia cathedralis Resurrectionis ad sanguinem

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ecclesia cathedralis in ripa canalis Griboëdov

Ecclesia cathedralis Resurrectionis Christi ad sanguinem (Russice Собо́р Воскресе́ния Христо́ва на Крови́), vulgo saepe Salvator ad sanguinem (Спас на крови) est ecclesia cathedralis Resurrectioni dicata, Petropoli aedificata eo ipso loco, ubi Alexander II imperator a sociis Libertatis populi[1] rerum novarum cupidis occisus est; ad sanguinem nomen de sanguine eius dicit. Annis a 1883 ad 1907 ab Alfredo Parland architecto et Ignatio archimandrita aedificabatur. In ripa canalis Griboedov sic sita est, ut pars canalis etiam obruta sit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russice Народная воля.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Антонов В. В., Кобак А. В. Святыни Санкт-Петербурга: Историко-церковная энциклопедия в трёх томах. Petropoli, 1994, pp. 99-104.
  • Бутиков Г. П. Музей-памятник «Спас на крови». — Petropoli 1998.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs proprius (Russice)