E caudata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pars Dictionarii sive thesauri linguae Iaponicae compendii, anno 1632 editum. Vide sacrę, propagandę, prædictę, grammaticę; confer quæ et grammaticæ.

E caudata (Ę, ę) est signum scriptorium in Medio Aevo ortum, quod digraphum ae denotat, idem significans ac ligatura æ, quod in libris Latinis et Germanicis reperitur. In libris Goedelicis etiam pro digrapho ea substitui potest.

Eandem formam, sed originem dissimilem, habet littera Polonica ę (Polonice e z ogonkiem), quae denotat sonum nasalem [ɛ̃] (qui secundum positionem /ɛw̃/, /ɛn/, /ɛm/, vel /ɛ/ pronuntiari potest).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cain, Christopher M. "Some Observations on e-caudata in Old English Texts." In Old English Philology: Studies in Honour of R.D. Fulk, a Leonardo Neidorf, Rafael J. Pascual, ac Tom Shippey editum, 233–55. Woodbridge, Suffolcia; Rochester, Novum Eboracum: Boydell and Brewer, 2016.