EA Guingamp (grex virilis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
EA Guingamp
Nomen totum En avant de Guingamp
Procedens Guengampi
Nomina altera Rubrinigri (Francogallice: Les Rouge et Noir)
Instituta 1912
Domus Stadium Roudourou
Guengampi, in Francia
Capacitas 19,060
Dominus *144 socii, quorum multi oppidani principes societatum (93,48 %)
  • 15,206 fautores societatis « Kalon » (6,52 %)
Procurator Stephanus Dumont
Liga Ligue 2
Locus Stadii Roudourou in oppido Guengampo.

EA Guingamp, plene En avant de Guingamp vel En avant Guingamp (latine "Procedens Guengampi"), est societas pediludica francica, anno 1912 Guengampi (Litora ad Mare), in Britannia Minore, a Petro Deschamps condita. Virilis grex hoc tempore in Ligue 2 agit et femininus in Division 1.

En Avant Guingamp longo tempore grex voluptarius et parvi momenti mansit, historiaque igitur eius connexa est cum historia scholae publicae rerumque oppidanarum Guengampensium. Per ordines pediludii francici praeside Natale Le Graët scandit[1], in Division 3 anno 1976 ascendens et in Division 2 anno 1977, ubi per sedecim annos perpetuos mansit. En Avant Guingamp interdum in Ligue 1 lusit post annum 1995, quo ascensum primum adeptus est, maximum suum honorem, septimum locum civitatis, assecutus anno 2003[2]. Recentissimus casus in Ligue 2 anno 2019 factus est.

In honorem EA Guingamp numerantur duo Calices Francici annis 2009[3] et 2014[4] acceptis (ambo contra Stade Rennais), et Calix Intertoto anno 1996[5]. Europaea autem certamina En Avant Guingamp tria adiit: Calicem UEFA anno 1996-1997, Foedus Europam annis 2009-2010 et 2014-2015. Hoc quidem conatu ad sedecimas finalis perventum est, quod est gregis optimus Europaeus actus.[6].

Frédéric Le Grand ex 9 Septembris 2020 societati En Avant Guingamp praesidet[7].

Notae[recensere | fontem recensere]