Doris Barnett

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Doris Barnett

Doris Barnett (nata die 22 Maii 1953 in Ludwigshafen) rerum politicarum perita Germanica factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Barnett postquam anno 1968/1969 scholam commercii finivit, in societate BASF scriba operam dedit. Tum gymnasium frequentavit et anno 1973 testimonium maturitatis adepta est. Deinde Moguntiaci iurisprudentiae studebat. Anno 1982 secundam probationem accepit. Deinde pro collegiis opificiis operam dedit. Ab anno 1994 magistra publica urbis Ludwigshafen fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1971 Barnett sodalis Factionis Socialis Democraticae est et ab anno 1991 inter duces factionis in Rhenania-Palatinatu est. Ab anno 1994 etiam legata ad Dietam Foederalem Germaniae est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Doridem Barnett spectant.