Domus Severana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Septimius Severus cum coniuge atque progeniebus in Rotunda depicta. Effigies Getae post necem eius erasa est.

Severi domus imperatorum Romanorum a Septimio Severo inchoata nuncupatur. Quinque imperatores effecit interque annos 193 usque 235 regnavit. Cum vero anno 235 ultimus stirps domus necaretur finem habuit. Etsi Severus ipse vi tantum rerum adeptus est se iure heres imperatorum adoptorum secundi saeculi abitrabantur.

Re vera solum primi tres imperatores – Septimius Severus (193–211) filiique eius Caracalla (211–217) et Geta (211) – profecto stirpe Severana nati sunt. Caracalla interito 217 nulla iam fuit illius domus superstes, quod ultimi cognati Elagabalus (218–222) et Severus Alexander (222–235) Septimio Severo haud consanguinei dummodo affinis Syriacae eius Iulia Maesa orti sint. Quare etiam verbum de imperatoribus Syriacis est. Tamen sese nepotes imperatorum adoptorum esse simulantes ius suum imperii regendi confirmaverunt.