Domus Fujiwara

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Insignia (Mon) familiae Fujiwara

Domus Fujiwara, Iaponice 藤原氏 Fujiwara-shi, fuit potentissima gens Iaponiae quae a Nakatomi no Kamatari (中臣鎌足, 614 - 669)[1] orta est cum imperator eum propter praecipua merita nomine honorifico Fujiwara affecerit. Quod nomen gentile servabatur a multis ducibus Iaponiae potentiaque valebat nonnulla saecula usque ad aetatem Heian (794–1185). Hac gente nati sunt complures praetores, interreges, samurai, auctoresque, quorum in numero etiam Murasaki Shikibu, auctrix mythistoriae Genji monogatari, necnon magistri, matres, uxoresque principum et consultores imperatorum inveniuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Encyclopedic Dictionary Jirin21, entry Fujiwara no Kamatari, Sanseido Co., Ltd., 1993.


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!