Coordinata: 38°19′16″N 77°28′4″W / 38.32111°N 77.46778°W / 38.32111; -77.46778

Domus Conwayana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Domus Conwayana

Domus Conwayana, Anglice Conway House sive the Moncure Daniel Conway House, est domus historica Falmuthi in Comitatu Staffordensi Virginiae sita. Aedificium est magnum domicilium, lateribus, tabulatis duobus, sinibus quinque, forma litterae L, architectura foederali anno 1807 constructa. Hypogeum plenum habet. Domus Moncure D. Conway (1832–1907), auctoris, clerici, abolitionistae fuit, ac pro valetudinario Unionis tempore Belli Civilis Americani adhibita est.[1] Aedificium, in Tabulis Locorum Historicorum Civitatis anno 2004 perscriptum, in Districtu Historico Falmuthensi patet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norman L. et Lenetta F. School, "Nomination: Conway House," in National Register of Historic Places Inventory, www.dhr.virginia.gov (Virginia Department of Historic Resources, Martio 2003), et "Accompanying four photos," www.dhr.virginia.gov.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]