Disputatio Vicipaediae:Lingua Theodisca superior antiqua

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Dubito, an "lingua Germanica alta" ullo textu (e Vicipaediá non oriundo) testata sit. Utique lingua Germanica superior apud Leibnitium legitur. --Neander 01:30, 26 Maii 2010 (UTC)

Habemus autem "Lingua Germanica alta mediae aetatis" Glossarium Anglico-Latinum sed per me licet movere. Alex1011 08:01, 28 Iulii 2010 (UTC)
Fortasse Leibnitius revera de lingua Germanica superiore sensu Oberdeutsch sive de lingua Germanica meridionali scripsit. Alex1011 08:12, 28 Iulii 2010 (UTC)
Nonne ambabus his vocibus (nempe alta/hochdeutsch et superior/oberdeutsch) una et eadem res significatur? Apud Wilhelm Schmidt, Geschichte der deutschen Sprache (Wissenschaftliche Verlagsgesellschaft Stuttgart/Leipzig, 1993, S. 92) invenio: duas linguas gentiles Oberdeutsch (linguas Bavarorum, Alemannorum aliorumque) et Mitteldeutsch (Francorum aliorumque) uno vobabulo Mittelhochdeutsch nuncupatas esse, contra linguas westfalicam et ostfalicam vocabulo Mittelniederdeutsch; sicut de Germania superiore (i. e. meridionali) et Germania inferiore (septentrionali) dicere solemus. Utique Hochdeutsch non lingua eruditorum est nec contra Niederdeutsch lingua vulgarior, sed ad situm loquentium (ut modo dictum) pertinent. --Bavarese (disputatio) 13:31, 13 Februarii 2016 (UTC)
Itaque Neandro plane assentior et paginam movendam esse puto. (Ceterum cum de alta lingua theodisca loquimur, quo vocabulo utemur loquentes de Niederdeutsch? Iterum alta vel profunda vel humili? Satius est loqui de lingua theodisca superiore et lingua theodisca inferiore.) --Bavarese (disputatio) 22:52, 24 Ianuarii 2019 (UTC)
Recte dicis! Ergo age et move! Bis-Taurinus (disputatio) 00:01, 25 Ianuarii 2019 (UTC)
Nullo contradicente, post paucos dies paginam movebo ad Lingua Theodisca superiore antiqua. (Quamquam, ego quidem potius scribam vetus pro antiqua.) --Bavarese (disputatio) 14:27, 26 Ianuarii 2019 (UTC)
Equidem titulum Lingua Theodisca superior antiqua praefero. Primum, quod similiter de linguis Graeca necnon Anglica antiquis loquimur, secundum, quod Georges (1870) adiectivum antiquus ut contrarium illius recens explicat. Bis-Taurinus (disputatio) 15:11, 26 Ianuarii 2019 (UTC)