Disputatio Usoris:Sabiusaugustus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Hunc usorem obstruxi quia paginas vacuavit textumque ab aliis scriptum ita remotum, sicut suum alibi imposuit.

Si novum nomen reperitur, necesse est (et facile est et utile!) paginas movere. Id hoc modo fit: iuxta verbum "plus", ad caput fenestrae, in triangulum imprime et verbum "Movere" selige. Novum nomen scribe rationemque breviter adde, e.g. "ad nomen Latinum moveo". NB: oportet fontem novi nominis in paginam ita motam inserere. Andrew Dalby (disputatio) 20:09, 10 Novembris 2015 (UTC)

Vide s.t.p. id quod nunc feci de pagina Clamart, quam ad Clemartium rite movi, fontibus nominis Latini additis. Si fontes habes nominis "Silva Columbae", eandem rem ibi potes facere. Deobstruo. Andrew Dalby (disputatio) 20:28, 10 Novembris 2015 (UTC)
Fortasse oblitus es, o amice: quando paginam ad novum nomen moves, necesse est fontem fidei dignum novi nominis in pagina ipsa citare. Si id non facis, alii recte paginam removebunt. Exempli gratia, an fontem nominis "Nucetum Magnum" habes? Andrew Dalby (disputatio) 20:46, 27 Maii 2017 (UTC)
Opus tuum ad interim correxi: Vicipaedia enim Francogallica nomina Latina "Nucenum Magnum", "Nucenum Minus" praebet. Nobis licet nomina e documentis seu libris fidei dignis trahere, non ex etymologiis. Oportet insuper fontes fidei dignos citare. Vicipaediae aliae utiles certe sunt, sed errores continent! Andrew Dalby (disputatio) 09:07, 28 Maii 2017 (UTC)

Cyanus[fontem recensere]

Fontem verbi Latini "cyanus" non repperi; fontem nullum citavisti. Repperi autem duo nomina Latina "cyaneus" (= caeruleus obscurus) et "cyaninus" (= cyaneus lividior). Ad "cyaninum" movi, fonte citato, sed, si re vera fontem Latinum "cyani" habes, possumus motum meum revertere. Andrew Dalby (disputatio) 12:54, 28 Ianuarii 2018 (UTC)