Disputatio Usoris:Gualterius Reptilarius

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

salve, DEFAULTSORT[fontem recensere]

Salve, Gualteri! Vide [1] et Vicipaedia:Taberna/Tabularium 8#defaultsort. Gratias! --UV 08:33, 11 Iulii 2008 (UTC)[reply]

Noli temere movere paginas![fontem recensere]

Ut mihi videtur, Gualteri, nimis festinanter paginas moves, quia nomen sit Latinius. Nomina Saddamus Husseinus et Georgius W. Bushius ficta sunt ab uno redactore Ephemeridis, neque conveniunt cum moribus magis usitatis illius periodici neque cum consuetudine nostra (vide Tabernam). Etiam nomen paginae Regalis Societas Londini mutasti in Societas Regia Londinensis, quamquam disputatio de nomine (vide hic et hic) nondum finita est. Legistine disputationem? Praeterea, citatio de nomine tuo, "Societas Regia", levior mihi videtur, quam illa de nomine "Regalis Societas". Noli igitur temere movere paginas. Vale, --Fabullus 11:48, 26 Iulii 2008 (UTC)[reply]

Nomen a rege concessum ut videtur est Regalis Societas (non Societas Regalis), quod certe nos (qui non sumus reges) non mutare possumus! IacobusAmor 12:24, 26 Iulii 2008 (UTC)[reply]