Disputatio Usoris:Agnus~lawiki

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Salve, Agne!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!

--Ioscius (disp) 18:04, 27 Novembris 2007 (UTC)[reply]

de numerorum usu romanorum[fontem recensere]

Salve, Agne. Suasum est nobis ne uti numeris Romanis, nisi pro saeculis vel papis/regibus, etc. Pro annis, etc, quaesumus utaris Arabicis. Vide Vicipaedia:Numeri Romani. Vale.--Ioscius (disp) 14:52, 29 Novembris 2007 (UTC)[reply]

Gratias, ut vidi te laborantem, ob correctiones tuas!!--Ioscius (disp) 14:57, 29 Novembris 2007 (UTC)[reply]

Mozambique[fontem recensere]

Salve mi Agne! Habeo fontem pro nomine Mozambico. In interrete haec forma quoque invenitur saepius. Necesse estne mihi paginam movere an habesne fontem pro Mosambico? Harrissimo 15:54, 29 Novembris 2007 (UTC).[reply]

Verum est sed anglismus est.--Agnus 16:16, 29 Novembris 2007 (UTC)[reply]
Hofmann fuit Germanicus! Gratias pro movendo paginae - vale! Harrissimo 16:20, 29 Novembris 2007 (UTC).[reply]
Sed Scriptura prima cum litteris latinis fuit scriptura Portogesa "Moçambique" sine sono glottale.
Scriptura Germana est cum littera s, sed dicta cum sono glottale.
Nescio Z in nominibus Latinis nisi originis Graecae sunt.--Agnus 16:37, 29 Novembris 2007 (UTC)[reply]
Fortasse habemus verbum kamikaze, -is 'ventus divinus', e lingua Iaponiensi; et certe verbum zea, -ae 'granum Americanum'. IacobusAmor 13:01, 2 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Ita vero! Fortasse hoc nomen (cum z) illatinum et non sensibile est at non possum mutare verba Hofmanni! Ecce etiam plures fontes nominis cum z! [1][2][3]
Vide etiam Fontes nominum locorum et Vicipaedia:Noli fingere. Vale! Harrissimo 17:01, 29 Novembris 2007 (UTC).[reply]
Nota tertia me convincit. Nodus est historia litterae ç, quam ignoram.--Agnus 21:06, 29 Novembris 2007 (UTC)[reply]

Regnum Batavum[fontem recensere]

Creavisti eam redirectionem. Habesne fontem pro illo nomine? Si habes, possumus citare in pagina Nederlandia! Sed, si non habes, redirectio mi paret inutile. Andrew Dalby (disputatio) 20:47, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]

Res est linguae Latinae classicae aut novae.

  • Plinius partem centralem pagi Insulam Batavorum apellavit.
  • Napoleo mente classicisto Res Publicae Cisalpinae et Batavae creavit, ut Gallia erat nomen familiare Franciae.
  • Scriptores cartographique mediaevales, renascentiae, baroci nomina omnia latinificabant addens -ius, -ia, aut -ium. (Hoffmannius in Hockerlandia). Noluerunt obscurare nomina actualia.
  • Sed etiam temporibus latinificationum simplicium Hamburg in Hammoniam non Hamburgum convertatum fuit.--Agnus 21:19, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Si habes fontem, cita! Andrew Dalby (disputatio) 21:25, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Res Publica Batavane non est fons?--Agnus 21:37, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Est fons pro Res Publica Batava, non pro Regnum Batavum. Id vides. Andrew Dalby (disputatio) 21:38, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Non intellego omnia verba sequenta, sed in "Magaris Austriaca celebri de stirpe Batavûm Nobilium recipit mites malefida libellos" ("Batavûm" brevis pro "Batavorum") appelantur Batavi Nobiles non Nederlandiae Nobiles. Fons: http://www.nvva.nl/rijzendezon/catalogs/images/bau.26578.jpg --Agnus 21:55, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]
Ut monstrat Google ubique adiectivum "Batavum" "Nederlandicum" dixit ut
Borsa G: Alte Drucke in der modernen WeltWesentlich günstiger
ist die Situation in Belgien und Niederlanden, wo
die neue "Belgica Typographica" und "Typographia Batava" ~

--Agnus 22:09, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]

Ergo adiectivum Batavum pro "Nederlands" testimoniis demonstratum est.
Impedimentum es quid ante Regnum Belgicum conditum nomen Belica (et adiectivum Belgicus) familiare erat pro "Status Generales" et pro Terras Inferiores Austriacas – etiam in Austria, cuius lingua administrativa Latina erat ad saeculum MDCC. Ergo aetas usus frequentis linguae Latinae non erat aetas discriminationis nominum Belicae et Nederlandiae sive Bataviae.--Agnus 22:46, 1 Decembris 2007 (UTC)[reply]

Si severus sum ...[fontem recensere]

Si interdum severus sum de quaestionibus toponymicis tuis, O Agne, est quia sumus editores encyclopaediae saeculi XXI. Igitur usus linguae Latinae, etiam recentioris, nobis interest. Omnes linguae humanae, et inter eas lingua Latina recentior, habent inconsequentias; hypotheses tuae, etiamdum verae, etiamdum falsae, de inconsequentias Latinae ecclesiasticae et de littera z minime relevant ad titulos Vicipaediae. Tibi suadeo: reice has nugas pro tempore. Fac utiliora: scribe paginas! Et, si vis interdum mutare nomina paginarum, reperi fontes. Andrew Dalby (disputatio) 10:19, 2 Decembris 2007 (UTC)[reply]

Your account will be renamed[fontem recensere]

03:12, 18 Martii 2015 (UTC)

Nomen novum tributum est[fontem recensere]

09:23, 19 Aprilis 2015 (UTC)