Disputatio Usoris:151.20.184.84

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Salve usor ignote! — Vin tu usor cum nomine hic fieri?

Itan? ... macte, imprime hic !
Català | Deutsch | English | Español | Esperanto | Français | Italiano | Magyar | Nederlands | Norsk | Polski | Română | Pусский | Suomi | Svenska | Türkçe

Res saepe utiles, sed ...[fontem recensere]

Si mutationes nominum controversas inter alias introducis, tempus tuum perdis. Humani sumus: oportet cum nobis modo humano disputare! Andrew Dalby (disputatio) 14:35, 25 Iulii 2010 (UTC)[reply]

Quibus de nominum mutationibus dicis controversas? Basileàne eiusque pago? At fontes citavi. Qui contra dicere vult, fontes suas meis contrarias praebere debet (quas ne paginarum auctor quidem citavit!), aliter quibus controversae sunt? Andrew Dalby (disputatio) 15:06, 25 Iulii 2010 (UTC)[reply]
De Basilea recte mones, ut et ego iam vidi (sed, confiteor, nihil feci). Oportet igitur nomen seligere et conventum aperire; postea potes, si vis, rite paginam movere. Sine nomine, minime potes.
De nomine linguae Italianae/Italicae, longissime, longissime disputavimus. Si re vera credis utile esse eam rem rursus aperire, potes in disputatione intrare.
De nomine pulchrae urbis Albae Iuliae, vide disputationem. Disputa si vis.
De nomine Romaniae, si vis in "Dacoromania"m apud nos mutare, oportet lente facere: sunt qui adnuunt, sunt qui abnuunt. Est opus longum nomen civitatis, cum nexibus et categoriis suis, mutare. Andrew Dalby (disputatio) 15:06, 25 Iulii 2010 (UTC)[reply]
Addo: Latine optime scribis. Oportet paginas creare et meliorare! Nomina taedent ... Andrew Dalby (disputatio) 15:12, 25 Iulii 2010 (UTC)[reply]
Conventum anno praeterito bis creavi (vide duas paginas usorum nomine Gualterius), sed post nonnullos dies, quibus in Vicipaediam non accessi, iam situs me non agnoscebat. Tibi gratias ago ob iudicium de mea scriptura!
De nomine linguae Italicae in disputatione mox scripsi et mihi placeret si verba mea aspexisses.

Haec est pagina disputationis usoris anonymi vel potius loci IP cuiusdam. Memento locos IP interdum mutari et ab usoribus vel pluribus adhiberi. Si ipse sis usor ignotus et ex improviso invenias querulas aliquas, nomen tibi impone vel nomen tuum da, ut decetero confusionem effugias!