Disputatio Formulae:Augenda

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Fortasse etiam manifestior videbitur haec formula

  • rebus, quae postulantur,
  • per singulos versus
  • successive
  • enumeratis.

Placetne? Laurentianus (disputatio) 18:19, 9 Ianuarii 2016 (UTC)

Fortasse ... Id in formula anteriori {{Non stipula}} (quam vide) iam fecimus; quae autem faciem multo longiorem praebuit. Facies longa bene computatris magnis convenit, peius telephonis et tabellis! Propter hanc rationem textum comprimere volui. Fortasse ad versiones vernaculares melius erit per nexus accedere ...
Vide paginas mobiles per pedes paginarum accessibiles, et mutationes tempta! Andrew Dalby (disputatio) 18:50, 9 Ianuarii 2016 (UTC)
Probe dicis. Etiam melius proposuisti. Utinam versiones vernaculares per nexus accedendae sint! Gaudebo videns, qua ratione id fiat. Laurentianus (disputatio) 18:58, 9 Ianuarii 2016 (UTC)
Quid melius sit, haud scio. Sed cras temptabo, amice. Andrew Dalby (disputatio) 20:06, 9 Ianuarii 2016 (UTC)

Recense textum Latinum, si potes, et versionem Theodiscam auge! Gratias tibi ago, mi Laurentiane! Andrew Dalby (disputatio) 13:23, 10 Ianuarii 2016 (UTC)

Libentissime feci, mi Andrea. Spero ita fecisse, ut propositum tuum non offenderim. Nexus, quem ad paginam specialem direxisti, utique placet. Praeterea placet, quod haec formula a magnitudine paginae numeraliter definienda abstinet, quia haec nequaquam argumentum esse debet probitatis. Laurentianus (disputatio) 17:51, 10 Ianuarii 2016 (UTC)