Disputatio Categoriae:Interfecti

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Interfecti + Necati[fontem recensere]

Quomodo differunt inter se categoriae interfectorum et necatorum? IacobusAmor (disputatio) 13:07, 19 Maii 2015 (UTC)Reply[reply]

Nostra categorizatione "interfecti" sunt ad mortem ullo modo coacti; "necati" sunt insidiis vel crimine interfecti. Aliae subcategoriae huius categoriae illos homines enumerant, qui sine crimine interfecti sunt. Anglice interfecti sunt "killed"; necati sunt "murdered". An aliam terminologiam Latinam proponere vis? Andrew Dalby (disputatio) 13:30, 19 Maii 2015 (UTC)Reply[reply]
Non, sed Thomas a Becket martyr ut videtur "necatus," non "interfectus" est, sed vide: [[Categoria:Martyres]] > [[Categoria:Interfecti]], non > [[Categoria:Necati]]. Similiter multi martyres. IacobusAmor (disputatio) 13:43, 19 Maii 2015 (UTC)Reply[reply]
Quidam martyres supplicio rite damnati sunt; alii crimine necati. Si paginam de martyri crimine necato legis, bene erit categoriam "Necati" addere -- id quod, te monente, nuper in pagina Thomae Becket feci. Andrew Dalby (disputatio) 14:04, 19 Maii 2015 (UTC)Reply[reply]