Disputatio Categoriae:Collegium Universitatis Dublinense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Salve Andrew, in auribus meis sonaret melius, si titulus huius paginae (et ad alia collegia pertinentium) esset Collegium Universitatis Dublinensis. Paginam "Categoria: Collegium Universitatis Londiniensis" hodie ita intitulavisti. Salve iterum Bis-Taurinus (disputatio) 19:05, 4 Aprilis 2015 (UTC)

Salve Bis-Taurine! Rationem te perspicere suadebo si possum. Haec nomina ex Anglica lingua vertere valde difficile est: propter hoc multos annos formam impossibilem sed satis ambiguam "Collegium Universitarium ..." intactam reliqui. Nunc autem fontes repperi (ab eodem auctore Dublinensi ut videtur scriptos) pro nominibus "Collegium Universitatis Corcagiense" et "Collegium Universitatis Londiniensis". Ita scribens, rectissime scripsit auctor meus (dico ego). Collegium enim Anglicum est (verbis communibus adhibitis) collegium universitatis studiorum Londiniensis, sed collegia Hibernica sunt collegia duo universitatis studiorum Hibernicae singulae! Exstat universitas Londiniensis: de collegio "universitatis Londiniensis" recte loquimur. Exstat neque universitas Dublinensis neque universitas Corcagiensis: de collegiis "universitatis Dublinensis" aut "universitatis Corcagiensis" in hoc mundo non possumus loqui. An intellegis? An recte ego et auctor meus scripsimus? Andrew Dalby (disputatio) 19:40, 4 Aprilis 2015 (UTC)

Salutem et gratiam ob explicationem tuam huius rei tibi praebeo, Andrea. Vale, bonum festum Paschae tibi opto.Bis-Taurinus (disputatio) 20:51, 4 Aprilis 2015 (UTC)