Disputatio:Zeus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Declinatio nominis[fontem recensere]

Paululum miror, quo ex fonte hausta sit ista "Dia" forma ablativi. Praeterea, deest accusativus. --Neander 22:30, 26 Octobris 2009 (UTC)

..."Dia" est forma accusativa quae abest. Graeci ablativo carent. —Mucius Tever 04:19, 27 Octobris 2009 (UTC)
Sine ablativo difficillimum est de ulla re Latine scribere. Cum igitur de illo deo scribimus, vix omnino possumus hoc Graecum nomen declinare (tantummodo nominativo adhibito commemorare). Itaque re vera id miratus sum, quo consilio ista declinationis tabula proposita sit. --Neander 01:07, 28 Octobris 2009 (UTC)
Posui litteras Graecas in tabulam ut videamus declinationem Graecam esse. Reddam in Latinum ut ostendeam hanc tabulam non esse usui Latino. (Latine scilicet hic deus Iuppiter vocatur, non Zeus; zeus est John Dory. Possumus scribere in Iuppiter, e.g. partem ==Apud Graecos== ubi dicimus "Graece Iuppiter Ζεύς vocatur, et crediderunt...", tunc dicimus quid Graeci dicunt de Iove ubi a religione Romana differt.) —Mucius Tever 11:07, 28 Octobris 2009 (UTC)