Disputatio:Voghiera

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine in dubio sum. Haud possumus "Vicohabentia" ex adiectivo "Vicohabentinus" derivare; licet -- et melius erit -- "Vicus Habentia" recognoscere, id quod in aliis fontibus reperimus. An movenda est pagina? Andrew Dalby (disputatio) 15:40, 18 Februarii 2013 (UTC)[reply]

Cum a stirpe Picent- et Picent-ia et Picent-īnus; a Placent- et Placent-ia et Placent-īnus; a Terent- et Terent-ia et Terent-īnus derivata esse videantur, quin etiam, si (solam) rationem respiciamus, a Vicohabent- et Vicohabent-iam et Vicohabent-īnum deducere possimus. Alia res quidem est, an Vicohabentia vero testimonio confirmari possit. Neander (disputatio) 17:56, 18 Februarii 2013 (UTC)[reply]
O solam (puram) rationem! Sed si "vicus" nomen commune esse scis, adiectivis toponymicis interdum e substantivo "binomini" constructis -- e.g. Novieboracensis, Hagaecomitanus, Sanctandreanus, Aquaesextiensis, in dubio manebis. Alios fontes "Vici Habentiae" repperi, sed nullum fontem "Vicohabentiae". Andrew Dalby (disputatio) 19:46, 18 Februarii 2013 (UTC)[reply]
Recte dicis. Per me sit Vicus Habentia, praesertim cum fontes habeamus. Neander (disputatio) 20:01, 18 Februarii 2013 (UTC)[reply]