Disputatio:Turbaria

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

"Palus ombrotrophus" non videtur recte dici, nam palus, si locum paludinosum significat, feminini generis est. Palus autem masculini generis 'sudem' et 'sublicam' significat. Itaque melius "palus ombrotropha", sed huius quoque fons desideratur. Neander (disputatio) 19:08, 1 Februarii 2015 (UTC)[reply]

Verbum "Turbariae" mediaevale propono: vide Du Cange s.v. "turba" ad fin. Romani in pagis ubi tales paludes gignuntur fere nunquam ibant, sed apud scriptores mediaevales Franciae et Britanniae res bene cognoscitur.
Vide e.g. Anglice en:Bog et en:Mire; Francogallice fr:Tourbière. Andrew Dalby (disputatio) 19:41, 1 Februarii 2015 (UTC)[reply]
Perbene inventum!! Neander (disputatio) 22:11, 1 Februarii 2015 (UTC)[reply]