Disputatio:Tsetsenia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

In textibus Latinis haec terra "Tsetsenia", "Tzetzenia" vel "Cecenia" nominatur.

Tsetsenia:

"Chechenia: Tsetsenia, -ae f. (Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, p. 213)

"Una, id est alicubi hi inveniantur, in Iraquia scilicet, Israhelia, Afghanistania necnon Tsetsenia." (EPHEMERIS : HERI HEROES, NUNC SCELERATI)

"Inter 89 regiones Russiae sunt 21 regiones autonomae, sui (partim saltem) iure operantes. Inter has duae maxime *bellicosae* – Tsetsenia quae duobus bellis proximo in decennio contra Moscoviam pugnavit et ab anno 1996 vi a Russis occupata remanet" (EPHEMERIS: Caesar unius Russiae).

"Diurnarii actorum internetalim newsru.com inscriptorum putant milites Russorum iam in Tsetsenia consanguineos bellatorum obsides tenere, quo effectum verbi gratia est ut ante nonnullos menses "sua sponte" se in potestatem Russorum dedit unus ducum Tsetsenensium Magomed Khambiev." (NUNTII HEBDOMADIS (24 - 30.10.2004.): BREVES).


Tzetzenia:

"Die nono mensis Maii, quo victoria ex Germania Nazistica reportata in Russia commemorabatur, in stadio urbis Groznyi explosiofacta est, quo Ahmad Kadyrov, praesidens Tzetzeniae, aliique saltem sex homines mortui et complures deni vulnerati sunt. Inter hos est Valeri Baranov, imperator exercitus Russorum Caucasi septentrionalis. Materia explosiva a rebellibus Tzetzenis sub podio abscondita erat, unde praesidens aliique homines notabiliores pompam militarem diei sollemnis spectabant." ("Nuntii Latini", 14.5.2004: “Praesidens Tzetzeniae occisus”, redegit Tuomo Pekkanen).

"Amnesty International, ordo internationalis a iuribus humanis, magistratus Russiae et Tzetzeniae accusat, quod consequenter praetermittant, ne in homicidia eorum, qui pro iuribus humanis provehendis egerunt, inquiratur. Die Martis in Tzetzenia corpora duorum hominum occisorum inventa sunt, quos apud ordinem ?Servate generationes? vocatum operatos esse constat. Amnesty International caedes huiusmodi et in Russia et Tzetzenia crebro commissas vehementer condemnat." ("Nuntii Latini", 14.8.2009: "Quid Amnesty International dixerit").


Cecenia:

"In Cecenia tres milites Russi aquae cirsternam vehentes a sicariis occisi sunt: auctoritates Russae paulo ante nuntiaverant inde copias post decennium mox revocatum iri." (EPHEMERIS: Archivus anni 2009, Breves).

-- Alexander Gerascenco 15:13, 3 Martii 2010 (UTC)

Inter verba Tsetsenia /tsetsenia/, Tzetzenia /tzzetzzenia/, et Cecenia /kekenia/, optimum opinor sonare Tsetsenia. IacobusAmor 15:29, 3 Martii 2010 (UTC)
Consentio. Nonne pagina nunc renominanda est "Tsetsenia"? -- Alexander Gerascenco 15:34, 3 Martii 2010 (UTC)
Consenso secuto, pagina est movenda--Xaverius 16:03, 3 Martii 2010 (UTC)