Disputatio:Tallinna

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

De nomine[fontem recensere]

Mihi videtur nomen "Castrum Danorum" nusquam in fontibus Latinis reperiri. E speculatione etymologica venit: "Tallinn" enim versionem Estonicam "castri Danorum" esse praetenditur, sed nos e speculatione etymologica nomina paginarum non constituimus. Origo huius hypothesis repperi, nisi fallor, in textu Henrici de Lettis vide p. 188 l. 33. Ibi auctor locutione "castrum regis Danorum" utitur (neque "castrum Danorum"). An sit nomen proprium haud liquet. Igitur ad "Revaliam" movere suadeo. Andrew Dalby (disputatio) 19:02, 2 Octobris 2014 (UTC)[reply]

Quidquid etymologia sit, nexus ad Anglicum Tallinn falsum est, quia Castrum Danorum arx, non urbs, videtur. IacobusAmor (disputatio) 20:41, 2 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Fons citatus, textus Henrici Letti (Henrici de Lettis), primum editus est ut videtur anno 1740 (vide p. 153), ubi locutio est castrum Danorum, non castrum regis Danorum. Fortasse locus (tractus terrestris) ubi castrum constructum erat Revalia appellabatur. IacobusAmor (disputatio) 20:53, 2 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Certe castrum ≠ Revalia: vide p. 176: "Et inde abiit ad castrum Danorum in Reuelim." Vide etiam p. 144: "postquam Reualiensem provinciam totam baptizauerant" nobis dicit Revaliam esse provinciam (regio? oppidulum? vicinia? tractus?), vix urbem hodiernam ex omni parte. IacobusAmor (disputatio) 11:41, 3 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Ergo, TallinnRevaliaCastrum Danorum. Tres habemus res distinctas. IacobusAmor (disputatio) 21:23, 2 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Revalia (Eston. Reval) est nomen Tallinnae obsoletum hodieque insuetum, vix gratum Estoniensibus. Nomen Tallinna apud Pekkanen & Pitkäranta (Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006) invenitur. De Castro Danorum nihil certi scio, sed videtur in etymologia incerta sed populari positum esse. Forsitan, ut indicat Iacobus noster, ad arcem mediaevalem Toompea (Eston. Toompea loss [Theod. Schloss] = Toompea linnus ['arx']) in centro historico Tallinnae sitam relatum sit. Neander (disputatio) 07:54, 3 Octobris 2014 (UTC)[reply]
Gratias ago ambobus. De "correctitudine politica" Revaliae ego iam dubitavi. Perutile est igitur nomen "Tallinna" a Neandro repertum. Propositionem meam rescribo. Andrew Dalby (disputatio) 10:01, 3 Octobris 2014 (UTC)[reply]