Disputatio:Specismus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Speciesismus" non videtur recte compositus esse, nam lingua Latina formam nominativi singularis ("species") non adhibet ad nova vocabula derivanda ("species-ismus"). "Speciesismus" eiusdem generis videtur ac *"Christianusismus" pro "Christianismus", *"humanusismus" pro "humanismus", etc. Recte, ut mihi quidem videtur, dicatur "Specismus" (ut in aliis quoque linguis satis affinibus). Neander 00:17, 24 Decembris 2010 (UTC)

Ita, specismus est melior. Gratias tibi ago ob auxilium! Deerrare a verbo Anglico (i.e. verbo initiali) non audebam, hehe. — Mattie disp 00:57, 24 Decembris 2010 (UTC)