Disputatio:Species vigens

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Species minimae curae" interpretatio satis bona est. Sunt etiam linguae (Europae septentrionalis), quae interpretationem q.e. "species vigens" praeferunt. Fortasse haec quoque optio digna est, quae proponatur? Neander (disputatio) 10:06, 11 Ianuarii 2015 (UTC)

Egomet praesentem interpretationem non multum amo; "species vigens" mihi placet. Dum de re disputamus, quid de aliis conversionibus in Formula:Taxobox/species censetis (vide etiam hanc disputationem)?
Extinct → (species) exstincta
Extinct in the Wild → (species) exstincta in natura, silva, deserto; fera exstincta... ??
Critically Endangered → (species) periclitata, sive "valde in periculo exstinctionis"?
Endangered, nunc "Periclitatum" → (species) periclitata, sive "in periculo exstinctionis"?
Vulnerable, nunc "Vulnerabile" → (species) quae vulnerari potest??
Near Threatened, nunc "Paene Comminatae" → (species) paene comminata?
Least Concern, nunc "Minimae curae" → (species) vigens
Data deficient, nunc "Data defecta" → data imperfecta?
Lesgles (disputatio) 18:22, 11 Ianuarii 2015 (UTC)
Iam adest species periclitata. Vide etiam Index Ruber IUCN. IacobusAmor (disputatio) 19:18, 11 Ianuarii 2015 (UTC)

Haec sunt quae suadeo velut fundamentum disputationi iaciens:

Extinct → species exstincta
Extinct in the Wild → species exstincta in natura
Critically Endangered → species in summum discrimen adducta; species periclitatissima
Endangered → species periclitata
Vulnerable → species damno obiecta
Near Threatened → species custodienda
Least Concern → species vigens
Data deficient → species parum cognita

Adnotationes: (1) Periclitatissima, superlativus fortasse audax, verum non mendosus (cf. citatissima, excogitatissima, exspectatissima, &c.), atque ad "speciem periclitatam" relatus. (2) "Vulnerabilis" Latine non 'quae vulnerari potest', sed potius 'ad vulnerandum pronam' significare videtur; utique vulnerandi imago mihi quidem paulo nimis concreta videtur; itaque damnum propono. (3) Speciem custodiendam e Finnica lingua deprompsi; quodsi "threatened" Latine reddere velimus, hic fortasse potius imminendi aut impendendi verbo utar quam comminandi verbo, nam qui comminatur, saepissime, ut mihi videtur, homo aliquis est; ut aliter dicam, "periculum imminet" recte dicitur, sed "periculum comminatur" vix recte. Neander (disputatio) 05:44, 12 Ianuarii 2015 (UTC)

Oportet fortasse confiteri: hic potius de statu seu conservabilitate specierum disserimus, non de speciebus ipsis. E qua ratione locutio "Species parum cognita" haud mihi placet: dubitanter propono "status parum cognitus" aut "conservabilitas parum cognita". Verbum "conservabilitas" Latinitate recentiori reperitur. Andrew Dalby (disputatio) 09:52, 12 Ianuarii 2015 (UTC)
"Status parum cognitus" mihi placet. De CE et EN, si dubitamus (participio passivo q.e. periclitatus tantum apud Ciceronem invento(?), superlativo nusquam), cur enim non optamus EN, "in discrimen adducta", secundum Neandri locutionem CE, "in summum discrimen adducta"? Lesgles (disputatio) 21:46, 18 Ianuarii 2015 (UTC)