Disputatio:Solanum melongena

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

[Verba e summario emendationis Iacobi Amor citata:]

Where do we go to find a descriptively botanical article on the genus & species?

Haec pagina est de specie quae simpliciter melongena, binomine Solanum melongena appellatur. Equidem addidi quae volui de historia et etymologia (quae mihi valde cordi sunt). Tu, Iacobe, aut quisquis velit, adde quae scias et addere velis de aspectibus botanicis et gastronomicis. Aliter scribendum est de genere Solanorum. --Fabullus 15:29, 30 Decembris 2008 (UTC)
Haec pagina ut videtur (in Categoria:Cibus) est de esculentá plantae parte, sed non iam habemus commentarium de Solano melongena ipso. IacobusAmor 20:19, 13 Ianuarii 2009 (UTC)
Haec pagina (ut mihi videtur) coniungere potest (ut pleraeque faciunt paginae aliis linguis conscriptae) èt rem botanicam èt rem culinariam. Nulla est causa (ut mihi videtur) haec duo seiungere. --Fabullus 20:32, 13 Ianuarii 2009 (UTC)

De etymologia[fontem recensere]

De nomine Sanscrito vātiṅgaṇa paulum dubito, an re vera sensum flatus collectoris umquam habuerit. Manfred Mayrhofer (Etymologisches Wörterbuch des Altindoarischen, III. Band [Heidelberg: Winter, 2001], p465) hanc vocem dicit ad viatrices ("Kulturwortsippe für die „Eier-Pflanze”") pertinere cum bhaṇṭākī (quam vocem III 362 non-Indoeuropaeam, fortasse e Dravidicis linguis oriundam, esse putat). Sint ut sunt, significatio 'flatus collector' nominis q.e. vātiṅgaṇa mihi quidem videtur etymologiá quádam populari niti, quippe cum vāta- ventum significet. --Neander 20:11, 15 Aprilis 2010 (UTC)

Cum hanc paginam scribebam nomina Latina et transmissio Persico-Arabica praecipue mihi intererant. De lingua Sanscrita nihil novi - transscripsi tantum quae alibi in interrete inveni. Corrige vel rescribe quae corrigenda vel rescribenda tibi videntur! --Fabullus 10:16, 16 Aprilis 2010 (UTC)