Disputatio:Sismologia

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Lemma: Seismologia[fontem recensere]

Latinitate puriora Sismologia? IacobusAmor (disputatio) 12:25, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]

Italici (vide titulum libellorum in pagina nostra citatorum) Italiane "sismologia" scribunt, sed in eisdem libellis (vide nexum quem addidi) Hungarus Latine scribens "seismologiam" etc. scribit! Rationem harum rerum haud scio ... Andrew Dalby (disputatio) 13:27, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Putabam litteras Graecas (Latinasque priscas!) ei saepissime esse litteram Latinam ī. IacobusAmor (disputatio) 13:48, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Etiam vide praefixum sīsmo- apud Leonem Latinum, LATĪNŌRUM NOVŌRUM VOCĀBULŌRUM INDEX. IacobusAmor (disputatio) 13:59, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Ne huius obliviscamini vocabuli a quatiendo (σείω) ducti, quod est σεῖστρον ⇒ sīstrum. Neander (disputatio) 17:38, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]
Licet sine fonte orthographiam normalem imponere ... sed non iam necesse est, quia verba "sismologiae et theologiae dogmaticae" in hoc textu ope Googlium repperi! Moveo ergo. Andrew Dalby (disputatio) 22:02, 10 Septembris 2019 (UTC)[reply]